et respondit ad me et dixit: hoc saeculum fecit Altissimus
propter multos, futurum autem propter paucos.
dicam autem coram te similitudinem, Ezra. quomodo autem
interrogabis terram et dicet tibi, quoniam dabit terram multam
magis unde fiat fictile, parvum autem pulverem unde aurum fit,
sic et actus praesentis saeculi.
multi quidem creati sunt, pauci autem salvabuntur.
et respondi et dixi: absolve ergo anima sensum et devoret
quod sapit.
convenisti inobaudire et profecta es nolens, nec enim tibi
est datum spatium nisi solum modicum vivere.
o Domine super nos, si permittes servo tuo, ut oremus coram
te et des nobis semen cordis et sensui culturam unde fructum
fiat, unde vivere possit omnis corruptus qui portabit locum
hominis.
solus enim es, et una plasmatio nos sumus manuum tuarum,
sicut locutus es.
et quoniam vivificas nunc in matrice plasmatum corpus et
praestas membra, conservatur in igne et aqua tua creatio et
novem mensibus patitur tua plasmatio tuae creaturae quae in eo
creata est.
ipsum autem quod servat et quod servatur utraque servabuntur
servatione tua. et quando iterum reddit matrix quae in ea
creverint,
imperasti ut ex ipsis membris, hoc est mamillis, praebere
lac, fructum mamillarum.
ut nutriatur id quod plasmatum est usque in tempus aliquem.
et postea dispones eum tuae misericordiae,
enutristi eum tuae iustitiae, et erudisti eum in lege tua
et corripuisti eum tuo intellectu,
et mortificabis eum ut tuam creaturam et vivificabis eum ut
tuum opus.
si ergo perdideris qui tantis laboribus plasmatus est tuo
iussu, facili ordine, et ut quid fiebat?
et nunc dicens dicam: de omni homine tu magis scis, de
populo autem tuo quod mihi dolet,
et de hereditate tua propter quam lugeo, et de Israhel
propter quem tristis sum, et de semine Iacob propter quod
conturbor.
ideo incipiam orare coram te pro me et pro eis, quoniam
video lapsos nostros qui inhabitamus terram,
sed audivi celeritatem iudicii quod futurum est.
ideo audi meam vocem et intellege sermonum meorum, et
loquar coram te.
initium verborum Ezrae priusquam adsumeretur, et dixit:
Domine qui habitas in saeculum, cuius oculi elati et superna in
aerem,
et cuius thronus inaestimabilis et gloria
inconprehensibilis, cui adstat exercitus angelorum cum tremore,
quorum servatio in vento et igni convertitur, cuius verbum
verum et dicta perseverantia,
cuius iussio fortis et dispositio terribilis, cuius
aspectus arefecit abyssos et indignatio tabescere facit montes
et veritas testificatur.
exaudi, Domine, orationem servi tui et auribus percipe
precationem figmenti tui, intende verba mea.
dum enim vivo loquar et dum sapio respondeam.
ne aspicias populi tui delicta, sed qui tibi in veritate
serviunt.
nec adtendas impie agentium studia, sed qui tua testimonia
cum doloribus custodierunt.
neque cogites qui in conspectu tuo false conversati sunt,
sed memorare qui ex voluntate tuum timorem cognoverunt.
neque volueris perdere qui pecorum mores habuerunt, sed
respicias eos qui legem tuam splendide docuerunt.
neque indigneris eis qui bestiis peius sunt iudicati, sed
diligas eos qui semper in tua gloria confiderunt.
quoniam nos et patres nostri mortalibus moribus egimus, tu
autem propter nos peccatores misericors vocaberis.
si enim desideraveris ut nostri miserearis, tunc misericors
vocaberis, nobis enim non habentibus opera iustitiae.
iusti enim, quibus sunt operae multae repositae apud te, ex
propriis operibus recipient mercedem.
quid est enim homo, ut ei indigneris, aut genus
corruptibile, ut ita amariceris de ipso.
in veritate enim nemo de genitis est qui non impie gessit,
et de confitentibus qui non deliquit.
in hoc enim adnuntiabitur iustitia tua, et bonitas tua
Domine, cum misertus fueris eis qui non habent substantiam
operum bonorum.
et respondit ad me et dixi:t recte locutus es aliqua, et
iuxta sermones tuos sic et fiet,
quoniam vere non cogitabo super plasma eorum qui
peccaverunt aut mortem aut iudicium aut perditionem,
sed iucundabor super iustorum figmentum, peregrinationes
quoque et salvationes et mercedis receptiones.
quomodo ergo locutus sum, sic et est.
sicut enim agricola serit super terram semina multa et
plantationis multitudinem plantat, sed non in tempore non omnia
quae seminata sunt salvabuntur, sed nec omnia quae plantata
sunt radicabunt, sic et qui in saeculo seminati sunt non omnes
salvabuntur.
et respondi et dixi: si inveni gratiam loquar.
quoniam semen agricolae, si non ascenderit -- non enim
accepit pluviam tuam in tempore -- et si corruptum fuerit
multitudine pluviae,
hoc perit; sed homo qui manibus tuis plasmatus est et tuae
imagini nominatus, quoniam similatus est per quem omnia
plasmasti, et similasti eum semini agricolae.
non super nos, sed parce populo tuo et miserere hereditati
tuae, tuae enim creaturae misereris.
et respondit ad me et dixit: quae sunt praesentia
praesentibus et quae futura futuris.
multum enim tibi restat, ut possis diligere meam creaturam
super me. tu autem frequenter te et ipsum proximasti iniustis
numquam.
sed et in hoc mirabilis eris coram Altissimo,
quoniam humiliasti te, sicut decet te, et non iudicasti te
inter iustos. plurimum glorificeris,
propter quod miseriae multae miserabiles efficientur qui
inhabitant saeculum in novissimis, quia in multa superbia
ambulaverunt.
tu autem pro te intellege et de similibus tuis inquire
gloriam.
vobis enim apertus est paradisus, plantata est arbor vitae,
praeparatum est futurum tempus praeparata est abundantia,
aedificata est civitas, probata est requies, perfecta est
bonitas ante perfecta sapientia.
radix signata est a vobis, infirmitas extincta est a vobis
et mors absconsa est, infernum fugit et corruptio in
oblivionem.
transierunt dolores et ostensus est in finem thesaurus
inmortalitatis.
noli ergo adicere inquirendo de multitudine eorum qui
pereunt.
nam et ipsi accipientes libertatem spreverunt Altissimum et
legem eius contempserunt et vias eius dereliquerunt.
adhuc autem et iustos eius conculcaverunt.
et dixerunt in corde suo non esse Deum, et quidem scientes
quoniam moriuntur.
sicut enim vos suscipient quae praedicta sunt, sic eos
sitis et cruciatus quae praeparata sunt, non enim Altissimus vo
v. A. A hominem disperdi.
sed ipsi qui creati sunt coinquinaverunt nomen eius qui
fecit eos, et ingrati fuerunt ei qui praeparavit eis nunc
vitam.
quapropter iudicium meum modo adpropinquat,
quod non omnibus demonstravi nisi tibi et tibi similibus paucis. et respondi et dixi:
ecce nunc, Domine, demonstrasti mihi multitudinem signorum
quae incipies facere in novissimis, sed non demonstrasti mihi
quo tempore.